Saturday, May 7, 2011

Pokemon Emerald Rom Source For Ipod For Cydia

Immaculata


multi uam de Te scripserunt, of Immaculata, at omnes se nihil These dignum scribere valuisse, humiliter professi sunt. Quos haec tantum consolabatur persuasio, Te Ipsam verbis suis animas allocuturam atque humiles et castos uberius ac ipsi scribendo, haec capere potuerant, instructuram. Dignare etiam me laudare Te, Virgo Sacratissima, etsi nec me esse dignum qui de Te scribam, nec intellectum humanum qui gloriam Tuam comprehendat idoneum esse scio. Tu es Refugium peccatorum, Auxilium christianorum, apostolorum, martyrum, confessorum, omnium sanctorum ipsorumque angelorum - Regina, Mater Christi, Mater Salvatoris, Mater Redemptoris, vera Dei Mater. 

Hic iam deficit humanus intellectus ineptus, qui Dei infinitatem et consequenter Matris Dei capiat dignitatem. Deus caritas est. Plenitudine huius vitae Pater Filium generat, Spiritus vero a Patre filioque procedit. 

Cum autem Deus diligeret quoque finitas Sui ipsius possibiles imagines, elegit quasdam earum donavitque eis realem existentiam. Quae creaturae vi veluti reactionis seipsas perficiunt sicque ad Deum, a quo procedunt, tendunt. Quin etiam libero arbitrio praediti homines similiter ad Deum tendunt, sed quibus obnoxii imperfectionibus, quam discordantes cum Voluntate Divina, cum Deitate? Praeviditque Deus a saeculis Creaturam, quae in nulla re, ne minima quidem esset praevaricatura, nullam gratiam perditura, nihil eorum quae a se accepisset sibi appropriatura. In cuius anima gratiarum Largitor, Spiritus Sanctus, a primo existendi momento inhabitavit, quam absolutam prorsus possessionem cepit, penetravitque adeo ut nomine Sponsae Spiritus Sancti solummodo remota, tenuis, impercfecta etsi vera veniat huius coniunctionis adumbratio. 

Nec permisit, et Eam macula originalis peccati inquinaret. Et facta est sine labe concepta, Immaculate Concepta. Lapurdi Immaculata Virgo Sanctae Bernadettae saepius interroganti, quae esset "Immaculata Conceptio ego sum" respondet. Quibus claris verbis exprimit, se esse non solum Immaculate Conceptam, sed immo Ipsam Immaculatam Conceptionem, sicuti aliud est res alba et aliud sola eius albitudo, aliud res perfecta et aliud eiusdem perfectio. Dicendo de Se sic Deus affatus est Moysen: "Ego sum, qui sum" [Gen 3,14] i.e. ad essentiam meam pertinet, ut natura mea semper sim a me: absque principio. Immaculata tamen Virgo originem Suam habet a Deo, est creatura, est conceptio, attamen Conceptio Immaculata. 
Quam profunda mysteria latent his verbis.

Et sicut omnia in ordine naturali ac supernaturali a Patre per Filium Spiritumque in creaturas descendunt, ita similiter et creaturae omnes per Spiritum Filiumque ad Patrem ascendunt.

Attamen perfectissima creaturarum Immaculata Virgo super omnem creaturam elevatur, et ineffabili modo est Divina. Filius enim dei descendit a Patre per Spiritum et inhabitavit Eam incarnatusque est in Ea et facta est Mater Dei, Mater Dei-Hominis, Mater Lesu. Ex quo momento omnis gratia a Patre per Filium incarnatum Iesum atque Spiritum in Immaculata habitantem - per Immaculatam dispensatur. Et quodlibet signum amoris creaturarum non nisi per Immaculatam expurgatum, ab imperfectionibus elevatumque a Iesu ad valorem infinitum ideoque majestate Patris Coelestis dignum, ante faciem Dei prodit. Unio inter Spiritum Sanctum et Immaculatam Virginem tam arcta est, ut Spiritus Sanctus animam Immaculatae penetrando non influat in animas nisi Ea mediante. Unde Mediatrix omnium gratiarum, unde et vera Mater omnis gratiae Divinae facta est. Unde Regina Angelorum Sanctorumque, Auxilium Christianorum et Refugium peccatorum.  


Proh, quam parum adhuc nota est Immaculata Virgo! Quandonam animae hominum Eius Corde Divinum Cor Iesu et Hoc mediante Patrem Coelestem diligent?

Sanctus Maximilianus Maria Kolbe

0 comments:

Post a Comment